라틴어 문장 검색

exercitatio artem paravit, ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 2:1)
frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:1)
quarta pars manipuli sparsa per commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centurioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus quaestus pensi habebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장7)
fames in vulgus inopia quaestus et penuria alimentorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장5)
Valens ob lucra et quaestus infamis eoque alienae etiam culpae dissimulator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장7)
tanto proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exolvere, quia gratia oneri, ultio in quaestu habetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장4)
quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque cognosci, simulque aperiens se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 5:1)
postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:3)
ex gerulorum diurnis quaestibus pars octaua;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:4)
Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 4:1)
rediit certe nihilo opulentior, ut qui prope labefactata iam fide omnia praedia fratri obligaret necessarioque ad mangonicos quaestus sustinendae dignitatis causa descenderit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 3:2)
Tantulo inpendio ingens victoria stetit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 31:2)
in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 5:3)
quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 7:2)
Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio inmortalitatem famae daturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION