라틴어 문장 검색

vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut gravis, levis, tenuis, densi, etc.;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:5)
Atque prima cogitatio qualitates primas elementares, secunda proprietates occultas et virtutes specificas nobis peperit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:8)
At medici in secundis rerum qualitatibus et operationibus, attrahendi, repellendi, attenuandi, inspissandi, dilatandi, astringendi, discutiendi, maturandi, et hujusmodi, operam praestant meliorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:10)
si, manente et loco et specie, qualitate mutetur, hoc alterationem esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:7)
De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fovent, negligens omnino est, etvix verbo ipsi congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:1)
Atque propterea multa et diversa in doctrina interpretationis praecipimus, quae ad subjecti, de quo inquirimus, qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:10)
aut etiam ob pinguedinem quandam et oleositatem, quae sit naturae congruae cum tepore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:2)
verum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se invicem foveat, tum vero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:4)
sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:2)
Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inveniuntur in hujusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma sive lege certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:7)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
secundo, quod sit (praesertim ut defertur ad nos per aerem) qualitate multo humidior;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:3)
hoc est, plurimas qualitates, in corporum vexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso igne iisque corporibus quae ad separationem adhibentur, quae in composito prius non fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:12)
At opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:13)
Gratia alicuius ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cuiusque congrua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION