라틴어 문장 검색

Conradus ab imperatore Graecorum remissus, [0670D] tunc in Italia moram fecit propter graves discordias, quae inter dominum imperatorem Henricum filiumque ejus Henricum V regem invidia et iniquorum consilio exortae erant, ne in aliquo eorum favore intendens, alterutrum graviter molestaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:1)
Eodem anno, quo rex Baldewinus a Sagitta obsidionem distulit, dominus Evermerus, patriarcha Jerusalem, [0677A] a Romana synodo rediit, quam causa excusandi se de omni querela et culpa sibi a rege et Arnolfo cancellario illata adiit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 114:1)
Et ideo scias, quia non justam adversus Baldewinum habes querelam, cum gentilium decreta et nostra non conveniant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:5)
[0705D] Unde Dochinus, princeps Damascenorum, gravi invidia et indignatione tactus, omni versutia qua novit interitum illius moliebatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:2)
Adicias enim secundum familiaremloquelam, sive querelam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:8)
Et ideo propter invidiam super bonos falsam famam quandoque inducunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:8)
Nam sola miseria caret invidia, et intelligas gloriam vel famam veram,non vanam, que circa vanitates modum excedit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:12)
[Caput V.] De invidia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 18:6)
Invidiam enim omnino fugias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:1)
Qui enim invidiam secum portat, nunquam letus est, niside proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum commodo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:3)
"Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi exalienis commodis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:5)
Et certe notabilisest regula quam tradit Cassiodorus, dicens, "Quicquid ex invidia dicitur,veritas non reputatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:8)
Quam invidiam secum portant plerumque paupereset detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit,"Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extolluntvetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:9)
Nam ut beatus Ambrosius dixit, "Si nonesset claritudo sanctorum invidia non surgeret impiorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 20:2)
In tantum certedicitur invidia nocere, ut ferens illam dicatur inde comburi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION