라틴어 문장 검색

hec duo dampna queror.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:10)
De fragili queritur preside causa potens.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:26)
eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu.
(아풀레이우스, 변명 10:3)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)
quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco.
(아풀레이우스, 변명 44:2)
quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.
(아풀레이우스, 변명 58:4)
extimus quisque excuneati queruntur;
(아풀레이우스, 플로리다 16:16)
farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri;
(아풀레이우스, 플로리다 16:17)
"quos cum probe constrictos inflatosque et iam pendentes cernerent, ne prorsus vacuis manibus redirem,capillos eorum humi iacentes, flavos ac per hoc illi Boeotio iuveni consimiles, plusculos aufero eosque dominae meae dissimulata veritate trado."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:24)
Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:1)
"Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:7)
"ac, dum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam, nec vel sequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nos affatibus multisque precibus querens adhortatur per dexteram Martis, per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:16)
"Novaculam praeacutam, appulsu etiam palmulae lenientis exasperatam, tori qua parte cubare consuesti latenter absconde lucernamque concinnem completam oleo claro lumine praemicantem subde aliquo claudentis aululae tegmine, omnique isto apparatu tenacissime dissimulate, postquam sulcatos intrahens gressus cubile solitum conscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicatus altum soporem flare coeperit, toro delapsa nudoque vestigio pensilem gradum pullulatim minuens, caecae tenebrae custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare et ancipiti telo illo audaciter, prius dextera sursum elata, nisu quam valido noxii serpentis nodum cervicis et capitis abscinde."
(아풀레이우스, 변신, 5권158)

SEARCH

MENU NAVIGATION