라틴어 문장 검색

Irati innocuas securus numinis iras Aspicit, impavidosque in judice figit ocellos.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:7)
Loquere ergo secure et cum amico omnes curas tuas cogitationes que commisce, ut vel discas aliquid vel doceas, des et accipias, profundas et haurias. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:8)
libet conicere, quantum habeat suavitatis illa quae quanto honestior est, tanto est et securior;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:35)
nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:11)
In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:41)
Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis, resistere consuerunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:11)
Fides, ut ei te tua que omnia secure committas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:4)
Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cuius in suadendo magna debet esse auctoritas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:1)
Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:3)
Petrus ergo sublimior, sed Iohannes securior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:44)
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:25)
Unde se amicum in omnibus probans, meae paci, meae quantum poterat prospiciebat quieti.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:12)
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)
non tanto uicta labore Cedo nec ignaue mendico quietis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:34)
ilium uix illa quietum Reddit, sed tandem superatus uincitur, illi Paret et ad nutum Racionis fessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION