라틴어 문장 검색

sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)
quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 114:5)
Statim sumta potione conlapsa est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.24)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga;
(세네카, Hercules Furens 11:2)
At ego infelix non templa suis conlapsa deis sparsosve focos, natis mixtos arsisse patres hominique deos, templa sepulchris, nullum querimur commune malum:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:1)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
cuius Laius dextra occidit, hunc non quieta tecta, non fidi lares, non hospitalis exulem tellus ferat;
(세네카, 오이디푸스 3:33)
aliena quid aequora remis Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas Turbamus sedes?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:13)
Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:10)
Unde ambulet sex de nobis qui liberent puerum a manibus percuciencium, et unus pergat ante regem qui regis iram quietet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 3:4)
"gladios malo et sollemne quieta quod frigus de morte venit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 216)
"Iam praefecturae perfunctus culmine tandem se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam desidia imbellis, studiumque et cura quieto armorum semper):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 133)
"princeps perit, hic caput omne nunc habet imperium, petimus, conscende tribunal, erige collapsos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 238)
Oceano veniebat ab hospite, mensis laetus et aequoreo diffusus nectare vultus - unde hiemes ventique silent cantuque, quieto armigeri Tritones eunt scopulosaque cete Tyrrhenique greges circumque intraque rotantur rege salutato;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권23)

SEARCH

MENU NAVIGATION