라틴어 문장 검색

cum fas esse putet curam sperare cohortis qui bona donavit praesepibus et caret omni maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I19)
"protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III57)
"quis gener hic placuit censu minor atque puellae sarcinulis impar?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III67)
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum frivola.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V30)
bis quingena dedit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI61)
prodiga non sentit pereuntem femina censum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI179)
convenit illi et strepitu et facie maioris vivere census, sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII62)
torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia, viribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior, temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X4)
in Rutilo nam luxuria est, in Ventidio laudabile nomen sumit, et a censu famam trahit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI10)
sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara videmus quae pateris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII4)
Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
"nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros dat libertatem et totas effundit habenas curriculo, quem si revoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV81)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Mensura tamen quae sufficiat census, siquis me consulat, edam:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV113)
Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur, nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis iam tremulus captat pater;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI15)

SEARCH

MENU NAVIGATION