라틴어 문장 검색

illo loco proprie posuit quinque greges illi balantum quina redibant armenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 383)
quina redibant armenta pro 'quinque', sicut 'bina'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5381)
centeni quemque secuti centurionum scilicet, ex more Romanae militiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1601)
sed tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 7 1:6)
hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:6)
quod quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 6:5)
de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 4:6)
capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:4)
"aut quantas robusti carminis offas ingens, ut par sit centeno gutture niti?"
(페르시우스, 풍자, satire 53)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
simul Habere res desierint, quas acceperint, Centena matri conferant sestertia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.9)
postmodo creduntur spatio distantia longo tempora bis quini continuasse viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권32)
"hanc ego militia sedem, tu pace parasti, inter bis quinos usus honore viros."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권262)
fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:8)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION