라틴어 문장 검색

quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 67:1)
ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 259:1)
eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 485:1)
haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 376:1)
non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 147:1)
ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et viginti capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 252:2)
Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 266:3)
pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 506:1)
Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 80:1)
is quoque de exercitu qui ibi esset, quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 82:1)
L. Furius Purpurio tum provinciae praeerat cetero ex senatus consulto exercitu dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 100:1)
cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum, quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 106:1)
iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 215:1)
quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 256:2)
in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION