라틴어 문장 검색

Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum.
(세네카, 행복론, Liber III 40:1)
Intra quattuordecim quaedam annos defetigavit, et haec illis longissima aetas est quae homini prima ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 126:4)
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:2)
altera in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret, alio itinere ad stationem navium - milia autem quattuordecim ab oppido aberat - ducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 20:2)
sexaginta quinqueremes datae - neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant - et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 163:1)
iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus - is summus magistratus erat Campanis - cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 483:1)
senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 555:1)
illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 681:3)
censa cum iis ducenta quattuordecim milia hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 515:1)
obsides centum arbitratu Scipionis darent, ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 496:1)
et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 552:1)
eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 488:1)
tertio die coronae aureae, dona civitatium, tralatae centum quattuordecim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 593:1)
quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 52:1)
ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 421:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION