라틴어 문장 검색

sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:1)
Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et tunc a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 11:2)
sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio servata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 11:3)
inde ad quasdam Idus deflecti audio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:2)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:1)
et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est sedecim dies esse numerandos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:2)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis vocatur, sumptum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:1)
unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:4)
Alii putant Idus, quod ea die plena luna videatur, a videndo vidus appellatas, mox litteram v detractam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:1)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Nobis illa ratio nominis vero propior aestimatur, ut Idus vocemus diem qui dividit mensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:1)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION