라틴어 문장 검색

Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:5)
negarine ullo modo possit quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)
at hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 70:1)
se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 459:2)
hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 165:1)
illis negantibus suspicatus proditum esse responsum, quaesivit an quemquam obvium habuissent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34519)
Ille vero deos esse putat, nec quemquam vidi qui magis ea quae timenda esse negaret timeret, mortem dico et deos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:4)
At negat Epicurus - hoc enim vestrum lumen est - quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:1)
negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 4:2)
et Caedicius negare se commissurum cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 494:2)
Itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiunt nec honeste quemquam vivere, ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste quoque.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 32:2)
"non nego, habetque nostra ecclesia opumque et auri plurimum, nec quisquam in orbe est ditior."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.38)
Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom, neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 399)
non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:11)
Praeterea quare quisquam magis omnia tollat et velit ardoris naturam linquere solam, quam neget esse ignis, tamen esse relinquat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION