라틴어 문장 검색

sed cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 123:3)
quotienscumque aliquid est actum, sedens iis adsensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 12:5)
sed, postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 6 1:2)
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 5 1:1)
quae fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tu m Pompeius, quotienscumque me videt (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 41 1:1)
apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 69 1:2)
tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 3:10)
itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:4)
Verum haec quidem hactenus, cetera, quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:7)
"fortuna viriliter"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권265)
"quid, qui pervenit, fecitne viriliter?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1721)
Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 3:2)
Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:3)
lucebit Pario marmore clarius, quam grata est facies torva viriliter et pondus veteris triste supercili!
(세네카, 파이드라 11:27)
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 765)

SEARCH

MENU NAVIGATION