라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
tanto magis ille fatigat os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:2)
Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:3)
Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:3)
tum flammea torquens lumina cunctantem et quaerentem dicere plura reppulit et geminos erexit crinibus anguis verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:3)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
Ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:20)
At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:8)
unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:2)
silvestris homines sacer interpresque Deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:1)
excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:2)
incipiunt agitata tumescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:3)
Ut querulos difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:3)
Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatus est amor et paene rabidus, sed cum amissis totus extinguitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION