라틴어 문장 검색

huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 710)
illud appone, quod tantum increbruit multitudo desidiosorum ut, nisi vel paucissimi quique meram linguae Latiaris proprietatem de trivialium barbarismorum robigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interemptamque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:3)
Postquam foedifragam gentem redisse in sedes suas comperi neque quicquam viantibus insidiarum parare, nefas credidi ulterius officiorum 1 differre sermonem, ne vester affectus quandam vitio meo duceret ut gladius inpolitus de curae raritate robiginem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 1:1)
Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima pervenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltim sortito vacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi robiginem summovere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 18:1)
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum Alciden dictumque lyra maiore Catillum, seu tibi Pindaricis animus contendere plectris sive chelyn tollas heroa ad robora sive liventem satiram nigra rubigine turbes seu tua non alia splendescat epistola cura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci40)
tunc fessa putri robigine pila haerentesque situ gladios in saeva recurant vulnera et adtrito cogunt iuvenescere saxo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권230)
nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 219)
nam omnia male facta vestra repperi radicitus, non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1151)
post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deam finxerunt);
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION