라틴어 문장 검색

Item idem in Epistola ad Eustochium virginem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:17)
VI. Primus quidem ille quem diximus, sine fide venturi multos qui ante incarnationem ejus exstiterunt, salvandos asserit, Dominum nostrum Jesum Christum in aperto utero Virginis fuisse natum, sicut et caeteros homines, nisi quod ipse solus sine virili semine sit conceptus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:1)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)
Quod diligenter beatus Hieronymus attendere visus est, cum Eustochium virginem ad observandum sanctae virginitatis propositum adhortans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:19)
"Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam (Amos V, 2):
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:20)
" Audacter loquar cum omnia possit Deus, virginem post ruinam suscitare non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:21)
"Cum omnia possit Deus, virginem post ruinam suscitare non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:24)
Unde et in Virginem tam Verbum Patris quam Spiritum sanctum descendisse salubriter tradimus, et veraciter praedicamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:5)
In qua etiam virgine Deus homo factus adeo mutari videtur, ut aliud quam fuerit factus esse dicatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:6)
Cum itaque Deus in Virginem venire, aut aliquo dicitur descendere, secundum aequam suae operationis efficaciam, non secundum localem accessionem intelligi debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:1)
Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Qui etiam cum ea quae per miracula fiunt impossibilia dicunt, vel contra naturam fieri pro fitentur, ut virginem parere, vel caecum ulterius videre, profecto ad usitatum naturae cursum, vel ad primordiales rerum causas respiciunt, non ad excellentiam divinae potentiae, quam videlicet constat ex propria natura quidquid decrevit posse, et praeter solitum ipsas rerum naturas quocunque modo voluerit permutare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:19)
infans raptus a matris uberibus, ut maior esset heiulatus trucidabatur coram maternis obtutibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:14)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipiti festinus, avulsumque retectis costarum latebris praepunctionibus crebris ac si raptum equuleo aut saevis tortum ungulis iubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION