라틴어 문장 검색

in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장3)
at Britannorum copiae passim per catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae secum traherent plaustrisque imponerent quae super extremum ambitum campi posuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장4)
igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum tractu moveretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장3)
iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 3:1)
comminus eminus, catervis et cuneis concurrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장8)
quin et tribuni praefectique cum terrore et armatorum catervis volitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장14)
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장6)
signum belli Batavus dabit, et Germanorum catervas supplebitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장18)
namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere hostium docuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:1)
Magna vis saxorum ad manum erat Tyro Vetere praebente, materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 21:2)
Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 7:1)
Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad xii milia effecta sint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 8:2)
Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 3:1)
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION