라틴어 문장 검색

nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:4)
cognosco vestrae partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:2)
ego vero cuncta praetereo et malo precari veniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 7:2)
quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 4:1)
Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:2)
Sic enim soletis dicere homicidae Nega, laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:2)
Cur non et homicidam?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:4)
Si homicida Christianus,1 cur non et incestus vel quodcunque aliud esse nos creditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:5)
Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:1)
Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:1)
Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:9)
Perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:2)
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:10)
Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida qui eundem postmodum iugulat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:9)
Et homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION