라틴어 문장 검색

neque mansurum Tiberio imperium si iis quoque legionibus cupido novandi fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장4)
ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio quam adversus Gallos confectum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장15)
nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 1:2)
In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장1)
Igitur Civilis desciscendi certus, occultato interim altiore consilio, cetera ex eventu iudicaturus, novare res hoc modo coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장1)
Recensum populi nec more nec loco solito, sed uicatim per dominos insularum egit atque ex uiginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum quinquaginta retraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:1)
ac ne qui noui coetus recensionis causa moueri quandoque possent, instituit, quotannis in demortuorum locum ex iis, qui recensi non essent, subsortitio a praetore fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 3:2)
Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:1)
Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe homines alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic conuiuio pleno proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi eum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 1:3)
nunc coepi an abhinc annos nouem?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 2:5)
at in exercitu recensendo plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:2)
Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:1)
Multa etiam in communi rerum usu nouauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:1)
recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 6:2)
Ad cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque huc ipsi concurrunt ad delenda praesidia Persarum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION