라틴어 문장 검색

Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 17:1)
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:1)
In venis autem et arteriis, quae sunt receptacula sanguinis et spiritus, tertia fit digestio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:1)
Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat venarum receptacula, et ideo noxa minuit voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:7)
quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:2)
sed non eveniret, nisi esset pulmo receptaculum potus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:2)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
idaea clarum se condere silva stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6961)
ita enim in illis angustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut ad illum locum tantummodo missus videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6884)
quo te cumque lacus tenet lacus est quoddam latentis adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 741)
nam Graeci αὐλάσ vocant animalium receptacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 593)
lacus autem dicit fontium et fluviorum receptacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3632)
"Quo magis mihi videntur qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:5)
Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:2)
Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION