라틴어 문장 검색

Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장1)
ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장7)
quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei publicae eorum et patriae reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장13)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
ac principio a gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Artabani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore proditionis omnis exolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장10)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)
sed Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장9)
servarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장4)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
quattuor centuriones duetvicensimae legionis, Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, impetu militum abrepti vinctique.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장2)
ceterum ea ubique formido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Suetonius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus percrebruerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장6)
Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii Valentis pugnae signum et militem in armis invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장4)
multa cum exultatione in urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장6)
irent simulacrumque patris sui reveherent, sororis relinquerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장12)
multa luce revecti hostes captivis navibus, praetoriam triremem flumine Lupia donum Veledae traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION