라틴어 문장 검색

Excipi hamulo, et circumcidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:4)
Inde, si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 3:1)
in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarumdam gentium more circumcisus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 2:4)
At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:1)
Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu), duos ejus digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum ejus demittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 10:3)
quae pars iniusta recidat, quae vincat ratione metus, quae frenet amores;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:47)
Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquae et si tamen terra densior est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:2)
Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:2)
quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum super-vagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:6)
Itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et ventos et imbres immobilis pati possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 6:4)
Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime solida est atque enodis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:1)
et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:4)
Nam roscidas si recideris, parum commode proveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:2)
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:1)
novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION