라틴어 문장 검색

sin aliqua earum vel perfracta vel parum procera fuerit, locumque idoneum obtinebit unde vitis anno sequenti revocaridebeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti bracchii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:5)
arida et vetera falce amputato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:9)
Hunc ergo tamquam aemulum diligenter idem amputant et adnodant priusquam corroboretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 10:3)
Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:1)
Igitur caput vitis pede infra iugum constituite, unde se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectusscite faciendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:2)
ut sic recisa vitis ac revocata intra iugum contineatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 14:2)
Sed in iis recidendis alia conditio est, atque alia in iis quae procedunt e trunco.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:1)
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:1)
Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:7)
Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,exstent earum cacumina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:5)
Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas sumministrant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:5)
Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:1)
At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:3)
Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:3)
Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION