라틴어 문장 검색

nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris resfurta latrociniis et magnis parva minerisfalce recisurum simili te, si tibi regnumpermittant homines.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장69)
Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 10:3)
verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis rostris videret, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 5:2)
Aliis oculos, aliis manus amputabant, uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 17:1)
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram, Cum semel in silvis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro, Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 14:1)
rapuitque cruentus Victor ab ignota vultus cervice recisos, Dum vacua pudet ire manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:36)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Vidit Fortuna colonos Praenestina suos cunctos simul ense recisos, Unius populum pereuntem tempore mortis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:86)
non deprecor hosti Servari, dum me servet cervice recisa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:63)
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times, Aut infinito lacerum patet inguen hiatu, Aut aliquid cunni prominet ore tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXII3)
Hanc tu rubentem prominentibus venis Quotiens venire, Paule, videris contra, Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, IV2)
nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4682)
cerasque recidere inanes dum sine melle sunt cerae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2412)
cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 177:2)
cum autem ille respondisset in agro, ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum Socrates:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 177:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION