라틴어 문장 검색

Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moveant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:7)
Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:3)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장5)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)
His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장29)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장23)
Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:31)
Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:4)
Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:9)
Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:4)
Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:2)
Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:3)
diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION