라틴어 문장 검색

licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:2)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)
sed haud scio an melius Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:4)
Ego autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 119:2)
cui certo scio ludum numquam defuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:7)
Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 222:4)
ego autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec phreneticis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 119:2)
cui certo scio ludum numquam defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:7)
- Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 222:4)
nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 23 5:1)
quod si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 7:3)
sed tibi venire in mentem certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 20 2:4)
avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 2:1)
ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 13 2:6)
quas certo scio plenas timoris fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION