라틴어 문장 검색

Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 26:4)
Nam per hoc quod romanum Inpenum de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubemacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium recognoscent. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:15)
Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,quaedam, si credis consultis, mancipat usus,qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi, cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,te dominum sentit.
(호라티우스의 두번째 편지, 283)
Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:4)
E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:12)
Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:7)
Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:20)
Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:27)
et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:2)
Unde quae sciri fas est Horus noster licebit mecum recognoscat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 18:5)
sed ut possit res visa cognosci, renuntiat visam speciem rationi sensus oculorum, et illa advocata memoria recognoscit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 17:2)
Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniam aliis ortos esse recognoscebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 64)
facile enim quae sequuntur credibilia sunt, cum prima recognoscuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6921)
nam cum equi, diebus festis Olympici Iovis certantes, in eo amne deluuntur, stercus equorum ex eo amne etiam in Arethusa recognoscitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 69411)
media inter numina divum ac si diceret et 'diis testibus', ut Sallustius quam mediusfidius veram licet mecum recognoscas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2041)

SEARCH

MENU NAVIGATION