라틴어 문장 검색

quae diversis negotiis et rerum commutatione, quae tantum infra moenia aguntur, ad quadraginta millia byzantiorum singulis annis computantur, absque his reditibus, quos plurima castella et regiones ad eamdem civitatem pertinentes largiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:9)
virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:5)
et sic imperatori in magnitudine et pondere ineffabilis auri, argenti et ostri pretiosi reconciliatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:2)
Reconciliatus vero, donis et thesauris infinitis susceptis, navem ascendens in Apuliam regressus est, omnibus deceptis et minime remuneratis qui secum longos labores et belli pondera circa Dyrrhachium pertulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:3)
His omnibus illic collocatis, et cunctis injuriis utrinque coram rege et fidelibus suis recitatis, Baldewinus de Burg et Tankradus reconciliati sunt, Baldewino, quae injuste obtinuerat, a Tankrado benigne remissis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:4)
- Ubi rex principibus pacificatis, Turcos effugavit, Christianos omnes in circuitu reconcilians.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 45:3)
Thesauri miri et inauditi illic capti sunt, quos rex [0697C] liberali manu militibus longa nunc indigentia oppressis benigne largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:1)
militibus quoque domesticis et advenis, et cunctis, qui sibi in auxilio militari servierant in conventione solidorum, byzantios, aurum, argentum et ostra plurima largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:5)
Si largitus fueris, absumet te;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:14)
multi enim patrimoniaeffudere inconsulte largiendo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:10)
Quomodo possum reconciliari meis inimicis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 274:2)
Orare eciam pro eisdebemus presentes et circumstantes, eosque ortari ut, cum vos illis benefacitis, et ipsi de suo aliquid eis tribuant, et etiam super vos illisnon tribuitis, illi saltim aliquid largiantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:13)
Secundum vires et facultates, pauperibus largiri debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 9:1)
Alia eciam ratione super egenos intelligere debemus, quia, illis largiendo, Deo tribuimus, ut supradictum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 15:1)
Tercia insuper ratione hoc facere debemus, quia, pauperibus largiendo, non tantum illis vel Deo damus, sed eciam nobis reservamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION