라틴어 문장 검색

Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:4)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장5)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)
His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장29)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장23)
Aribtrabar enim nihil tantae reverentiae oblatum iri oportere, quod non elaboratum ingenio, perfectum studio, dignum postremo tanto otio videretur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:8)
Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:9)
Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:31)
Num uero labuntur hi qui quod sit optimum id etiam reuerentiae cultu dignissimum putent?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:7)
Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:15)
Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:9)
At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:10)
Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:18)
— Atqui uideo, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluptatibus posse contingere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:3)
— Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION