라틴어 문장 검색

an praetorias cohortis, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장11)
Fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:6)
post rem ipsam proposuit 'accipe daque fidem'. ad ultimum possumus reddere beneficium 'sunt nobis fortia bello pectora':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 12710)
nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
redde vicem, nec rara tui monimenta laboris accipiant nostrae, grata futura, manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, ecquid ab his ipsis admoneare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 512)
Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
'Reddat praemium sub optimo principe, quod a pessimo accepit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 23:2)
reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale accepi ;
(세네카, 행복론, Liber VII 99:4)
a te enim philosopho rationem accipere debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:3)
Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:1)
" Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si ac- cepisset.
(세네카, 행복론, Liber V 79:2)
iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicat die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 375:1)
IULIUS Hyginus, in libro De Vita Rebusque Virorum sexto, legatos dicit a Samnitibus ad C. , populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIV 2:1)
accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:6)
Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION