라틴어 문장 검색

aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)
carmine audito stupet tumidumque nodis corpus aggestis plicat cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est.
(세네카, 메데아 11:6)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)
Te senior turpi sequitur Silenus asello, turgida pampineis redimitus tempora sortis;
(세네카, 오이디푸스 6:22)
Naxos Aegaeo redimita ponto tradidit thalamis relictam virginem, meliore pensans damnum marito:
(세네카, 오이디푸스 6:47)
mugire fibras vidi et aggessi manu
(세네카, Thyestes 1087:1)
est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta deliciis, modo sit eventilando par animus impendio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:5)
ut vero e tereti demisit nebrida collo errantesque sinus hedera collegit et alte cinxit purpureis flaventia tempora vittis vibravitque gravi redimitum missile dextra, attonito stat turba metu sacrisque relictis illum ambire libet pronosque attollere vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권248)
eat enthea vittis atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti quisque lyra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam115)
deae virides, liquidosque advertite vultus et vitreum teneris crimen redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes, non vos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci17)
omnia questus, immitem Bromium, stagna invida et invida tela, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris18)
festasque dapes redimitaque vina abripiunt famuli:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis27)
cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten18)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)
nec plura morati consurgunt, dictis impensius aggerat omne promissum Inachius pater, auxilioque futurum et patriis spondet reduces inducere regnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권65)

SEARCH

MENU NAVIGATION