라틴어 문장 검색

Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.
(카이사르, 아프리카 전기 8:6)
Quae naves ventum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes pervenerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 34:7)
Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit incolumes.
(카이사르, 아프리카 전기 66:4)
Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:5)
Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus.
(카이사르, 아프리카 전기 78:10)
Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:9)
non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:9)
prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi exercitu recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:6)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Ita brevi spatio re praeclarissime gesta, provincia recepta et Cornificio reddita, classe adversariorum ex illo toto sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:5)
Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:9)
dimittit omnes incolumes.
(카이사르, 내란기, 1권 23:12)
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 55:2)
Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 64:11)
quibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 72:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION