라틴어 문장 검색

Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 4:2)
a pinnis hostis defendebant facillime, animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 9:2)
Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 5:1)
Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum Τίτυρ', ἐμι`ν το` καλο`ν πεφιλημένε, Βόσκε τα`σ αἶγασ Και` ποτι` τα`ν κράναν ἄγε, Τίτυρε:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 8:1)
Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:5)
Adpetis dominatum demens praemature praecocem, in quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 9:2)
Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 1:1)
Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:1)
Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 3:1)
Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:1)
Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:1)
EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 2:1)
huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XV 2:2)
Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:1)
Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῶͺ Πυρφόρωͺ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est ̓Ινώ, eundem esse versum absque paucis syllabis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION