라틴어 문장 검색

Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro viribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장8)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장15)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장8)
Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장30)
si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장30)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장74)
Neque alienum est naribus quoque aestuantis admovere quod reficiat id est rosa et vinum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장26)
Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inveniri poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장24)
concutiendumque multa gestatione corpus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장65)
Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
paulum deinde vires reficiendae et ducenda alvus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장13)
Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione vehementi est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장42)
Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장19)
utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION