라틴어 문장 검색

si nondum, et credo quod nondum, vel per haec disce, iam Clausetiam pergit Euanthius iamque contractas operas cogit cruderare, si quid forte deiectu caducae frondis agger insorduit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 1:2)
perges sic melius volante saltu, si vestigia fasceata nudi per summum digiti regant citatis firmi ingressibus atque vinculorum concurrentibus ansulis reflexa ad crus per cameram catena surgat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:10)
Digreditur multum cunctata in limine mater, dum repetit monitus arcanaque murmura figit auribus et tacito dat verba novissima vultu, tunc excepta freto longe cervice reflexa abnatat et blandis adfatur litora votis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권159)
"tristem nosco Lycum dextramque in terga reflexum Aeoliden, umero iactantem funus onusto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권246)
Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:3)
ibi tam atrox invidia orta est gladiis in medio positis ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 525:1)
in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 22:1)
Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis - adiectae ad hunc numerum quinque pristes erant - Tenedum mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naves, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 338:1)
haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장31)
Quoniam in his determinandis supposui quod particulae Fluidi per vim suam Elasticam quam maxime a Globo reflectantur, & particularum sic reflexarum impetus in Globum duplo major sit quam si non reflecterentur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION