라틴어 문장 검색

huius in occultum gradibus via prona reflexis ire per anfractus luce latente docet, primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina vestibuli, inde ubi progressu facili nigrescere visa est nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios, quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter cava viscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat, sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.44)
Quem neque fides neque iusiurandum neque ilium misericordia Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope, Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 214)
Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:15)
Nec prius amissam respexi animumque reflexi, quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam venimus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:32)
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:4)
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:1)
In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:3)
ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:4)
" Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:15)
Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:13)
Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:3)
sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 230:1)
dum violatum effulsit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:6)
fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in .se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 13:2)
At te reflectat coniugi nomen sacrum.
(세네카, 아가멤논 3:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION