라틴어 문장 검색

Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:2)
at mihi semper Tu, quaecumque moves tam crebros causa meatus, Ut superi voluere, late.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:12)
Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:14)
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus Aeris alternos angustat pulmo meatus, Rescissoque nocent suspiria dura palato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:40)
Tunc freta servantur, dum se declivibus undis Aestus agat, refluoque mari nudentur arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:11)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
Populum non cernis inermem, Arvaque vix refluo fodientem mollia Nilo ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:50)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
patet omne solum, liberque meatu Aeoliam rabiem totis exercet habenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:26)
nec terra celsior ulla Nox cadit in coelum, lunaeque meatibus obstat, Si flexus oblita vagi per recta cucurrit Signa, nec in Borean aut in Noton effugit umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:40)
quae dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est [in speciem avis Alpheos cognovisset latere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum] et diu fugiens deorum miseratione in fontem sui nominis mutata ad Siciliam per secretos meatus venit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6947)
sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2879)
quod Hercules videns loca ipsa exussit et sic aquae clausit meatus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28710)
refuso autem refluo, ut Lucanus indicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2252)
et longa canoros dant per colla modos secundum Plinium, qui ait in naturali historia, cycnos ideo suavius canere, quia colla longa et inflexa habent, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum meatum varias reddere modulationes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7001)

SEARCH

MENU NAVIGATION