라틴어 문장 검색

potui vero pluvialis aqua decocta, sed quae per binos ternosve cyathos bibatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:3)
Imponendum vero est cataplasma quod refrigeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:3)
His cognitis, primum malagmata subjiciam, quae fere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:1)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 1:2)
maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 79:6)
superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 85:7)
aqua vero pluviali frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 87:3)
Credo quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:4)
Sed si locus mollis est, avertendus materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt, et refrigerant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:5)
Quidquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 55:5)
Ea res et levis est, et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 13:1)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:2)
Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:2)
deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION