라틴어 문장 검색

Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:6)
Infestis taurus mox confodit cornibus Hostile corpus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.3)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:1)
Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:2)
Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:1)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
non Haemonius, quem cuspide perculit, heros Confossum medica postmodo iuvit ope?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a5)
trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:12)
Venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:6)
Cum “operari” significet terram confodere, arare vel agros colere, “custodire” autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:8)
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique inventus rex atque Deus moderatur utrumque naturae specimen, tumuloque inferna refringens regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3210)
hoc est sepulcrum, quo Deus, dum corpus extingui sinit atque id sepultum suscitat, mortis refregit carcerem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae21)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION