라틴어 문장 검색

Tantalus inde parens, non qui fallentibus undis imminet aut refugae sterilem rapit aera silvae, sed pius et magni vehitur conviva Tonantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권102)
hos Salamin populos, illos Cerealis Eleusin horrida suspensis ad proelia misit aratris, et quos Callirhoe noviens errantibus undis implicat, et raptae qui conscius Orithyiae celavit ripis Geticos Elisos amores, ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra, isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권304)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
cum haec intonuisset plenus irae, ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 513:3)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)
nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 158:1)
sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 375:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION