라틴어 문장 검색

quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet, atque tua labens navita fleret aqua!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a2)
hanc miser implorat navita Leucothoen.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a19)
ventorum melius praesagit navita morem, vulneribus didicit miles habere metum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 112)
at tu, sive petes portus seu, navita, linques, Caesaris in toto sis memor Ionio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1132)
acta cerebri in cameram vix ad refugos lux pervenit orbes, non tamen et clausos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 108)
I nunc et veteris profer praeconia Tulli, aetas cana patrum, quod pulchro hortamine mendax occuluit refugi nutantia foedera Metti!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 124)
fibula mordaci refugas a pectore vestes dente capit, micat hasta minax, quercusque tropaeis curva tremit placitoque deam sub fasce fatigat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 174)
Nox adstat proxima divae, iam refugos conversa pedes, ac pone tribunal promit Lux summum vix intellecta cacumen.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 192)
"iam tristis propriae credebat defore praedae, si clausus fortasse perit, cum nostra probavit consilia et refugo laxavit moenia bello."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 204)
"Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 249)
corpore exacto, longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus, capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:2)
Romuleos refugis Byzantinosque fragores atque sagittifero moenia fracta Tito.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:10)
quin ipse avidae trux navita cumbae interius steriles ripas et adusta subibit litora, ne puero dura ascendisse facultas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus83)
vocat ipse ratem nautasque morantes increpat, ecce meum timido iam frigore pectus labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror, claudere suspensos oculorum in margine fletus, iamque ratem terris divisit fune soluto navita et angustum deiecit in aequora pontem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri17)
quae laurus ab arcto, quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri, quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle - omnia nam laetas pila attollentia frondes, nullaque famosa signatur lancea penna - praeterea, fidos dominus si dividat enses, pandere quis centum valeat frenare, maniplos inter missus eques, quis praecepisse cohorti, quem deceat clari praestantior ordo tribuni, quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam36)

SEARCH

MENU NAVIGATION