라틴어 문장 검색

Confluxerunt enim et Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversis locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:6)
ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes eius viae pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:3)
neque tamen dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant ad eum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 7:4)
pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 1:3)
quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:3)
Sed nullo genere par erat causa, [nam] et cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:10)
Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi vestri aliena in loca ita mox alieni in hunc locum confluant!'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:4)
quae ille cum diluere non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum accusat sceleratus probaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:2)
Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, quorum adventu et mora modica res publica novis sumptibus atterebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 10:1)
Video tamen periculum esse, ne id ipsum utrisque neglegentiae causa sit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 2:2)
torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum confluat, et frondes Alpibus addat Atho ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 512)
Huc licet e toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:15)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
ibant praecipiti turbine percita fluctus per medios agmina regia, sed confusa dehinc unda revolvitur in semet revolans gurgite confluo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae22)
"aurum regestum nonne carni adquiritur?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1199)

SEARCH

MENU NAVIGATION