라틴어 문장 검색

Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:5)
Cum hac itaque jucunditate et laude ea inducta, et regi stabili connubio copulata, nuptiarum magnus apparatus ornatusque factus est in regio palatio civitatis per dies aliquot;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:7)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum [0706D] usque ad civitatem Taramriam regia via profectus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:7)
et sic ei regia arx impedimento esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:3)
Dehinc cum exstincto corpore regis in campestria Ascalonis applicantes, erectis signis et cuneis ordinatis, in sola virtute militari confidentes, sine impedimento et aliquo adversariorum incursu transisse perhibentur, quousque montana Jerusalem ipso die sancto celebri Palmarum unanimiter cum regio cadavere ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:11)
Coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:25)
Regia maiestas, omnis terena potestas, Prosperitas rerum, series longinqua dierum Transiet absque mora, cum mortis veniet hora.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:6)
coram regibusstabit, nec erit inter ignobiles.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 94:9)
Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:2)
Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:1)
XX. Exemplum de regii incisoris discipulo Nedui nomine.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 124:1)
Omne enim quod procedit a causa nobili in causatum ignobile, licet in aliquo teneat proprietatem causae, tamen esse suum non est, nisi quantum permittit possibilitas subiecti, in quo est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:9)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION