라틴어 문장 검색

neu vilis flamina caminos ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci24)
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni aera, laboriferi vivant quae marmora caelo Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum, quid Polyeliteis iussum spirare caminis, linea quae veterem longe fateatur Apellen, monstrabit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis7)
"illum ego perpetuis mihi desudare caminis si iubeam vigilesque operi transmittere noctes, gaudeat ornatusque novos ipsique laboret arma tibi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권104)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.4)
Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:6)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)
exesa caminis 'exesa' ad usum caminorum, qui sunt Cyclopum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4181)

SEARCH

MENU NAVIGATION