-
Accessi confinium mortis et calcato Proserpinae limine per omnia vectus elementa remeavi;
- (아풀레이우스, 변신, 11권 23:11)
-
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo;
- (아풀레이우스, 변신, 11권 26:1)
-
Quo peracto, ad patriam suam remeavit, adferens secum Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:3)
-
Cumque hoc sibi responsum videretur probabile, dato revertendi pignore statuto tempore, quarto die ab eo equitantes ad patriam remeavimus.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:12)
-
Quam ipsam etiam, posteaquam te beatissimus nunc episcopus tunc vero iam episcopatu dignus frater Alypius vidit remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam sed oculis eius.
- (아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:3)
-
Peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves, propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur;
- (아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 3:3)
-
Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi.
- (아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:1)
-
Neque enim ex Hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur.
- (아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:9)
-
Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:7)
-
sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui.
- (아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 7:3)
-
Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum.
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:4)
-
Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 10:1)
-
Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 10:1)
-
Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 5:1)
-
Sicque laborando, nichil inueniensque morando, Nocte domum tristis remeans, se sentit ab istis Verba per uxoris fructu caruisse laboris.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:7)