라틴어 문장 검색

qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:6)
sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago pervenit, et nostros oculos reiecta revisit atque alium prae se propellens aëra volvit, et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque distare ab speculo tantum semota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:7)
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:2)
huc accedit item, quare queat id magis esse, haec quoque res adiumento motuque iuvatur, quod, simul a fronte est anelli rarior aeër factus inanitusque locus magis ac vacuatus, continuo fit uti qui post est cumque locatus aeër a tergo quasi provehat atque propellat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:9)
sed tali fit uti propellat tempore ferrum, parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:11)
nec non et calor vini, cuius Liber pater auctor est, saepe homines ad furorem bellicum usque propellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:5)
et subeunt plerumque provinciae proceres, raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque divino spiritu, non suo arbitrio sed quo deus propellit vehentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:3)
propulsaque robore denso Sustinuit se silva cadens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:21)
751 Propulit ut classem velis cedentibus Auster Incumbens, mediumque rates movere profundum, Omnis in Ionios spectabat navita fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권29)
Nec gerit expositum telis in fronte patenti Remigium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:9)
Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:25)
Cernit propulsa cruore Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles Corpora, depressos in tabem spectat acervos, Et Magni numerat populos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:39)
Ut primum remis actum mare propulit omne Classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster In sua regna furens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:1)
remigio alarum translatio reciproca, ut supra diximus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3011)
remigium supplet bene verbo militiae usus est, ut supplementum diceret;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4711)

SEARCH

MENU NAVIGATION