라틴어 문장 검색

neque ea plane videt animus, cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se collegit atque recreavit, tum adgnoscit illa reminiscendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:3)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
sin autem minus, Habebunt certe quo se oblectent posteri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.12)
Praeterea reminiscebatur, quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessisset.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 4:2)
Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 2:1)
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 817)
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax, per quae clam tacitum tempus abire solet, nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, oblectat cultu terra novata suo, quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, non bene de nobis quae meruere deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 218)
esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:3)
Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum adfecit poena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:1)
Aeson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:3)
Dumque moratur ibi, dumque "hic retinacula solvit, hoc mihi discedens dedit oscula litore" dicit, dumque notata locis reminiscitur acta fretumque prospicit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:2)
"O Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 59:2)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, ne pereant turpi pectora nostra situ.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 121)
nullus in urbe cadat, cuius sit poena voluptas, nec sua virginitas oblectet caedibus ora.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2389)

SEARCH

MENU NAVIGATION