라틴어 문장 검색

inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:3)
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:6)
Tum Avienus (ut ei interpellandi mos erat):
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:1)
Interpellat Euangelus pergentem consultationem et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 1:1)
unus non [est] interpellante regina interrogationibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7161)
a quo cum esset susceptus hospitio a Stheneboea uxore eius adamatus et de stupro interpellatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1184)
Ixion enim amatam Iunonem de stupro interpellavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2868)
his phaedram haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor Thesei, quae privignum Hippolytum amore capta de stupro interpellavit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4451)
qui cum illam de stupro interpellantem contempsisset, falso delatus ad patrem est, quod ei vim voluisset inferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7612)
cum Deianiram coniugem per fluvium, in quo Nessus Centaurus commeantes transvehebat, etiam Hercules transvehere vellet, ausus est Nessus occulte Deianiram de stupro interpellare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29926)
Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:4)
num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:5)
Tum Balbus Interpellare te inquit Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:6)
qui cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:3)
Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION