라틴어 문장 검색

tamen ab eo spera qui universam creaturam condidit, qui diabolo ea ad tempus tradidit, non ut possideat, sed ut tentet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 4:5)
ne cujus saeva insusurratio rudis fidei tentaret infantiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:12)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:8)
Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense transire tentarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 4:1)
Gothi, Hunnorum Alanorumque copiis auro sibi adiunctis, frustra Constantinopolim tentant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장1)
Paschalis Romani pontificis legatis, Petro videlicet Centumcellensi episcopo et Leone nomenclatore, eisdemque celeriter absolutis, comitibus etiam, qui aderant, ad expeditionem Pannonicam destinatis ipse paululum ibi remoratus Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 269:1)
Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:7)
"His dictis perterritus tentare fortunam aggredior:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:86)
"quod enim ex usu foret omnium, me solum resis- tentem pro domus limine cuncta rerum exploraturum sollicite dum redirent;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:68)
Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:2)
Nam redeunte eo a Roma, praedictus filius regis Aethelwulfi cum omnibus suis consiliariis, immo insidiariis, tantum facinus perpetrare tentati sunt, ut regem a regno proprio repellerent:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:6)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
Sequenti anno in ostium fluminis, quod dicitur Iona, intraverunt, non sine magno regionis damno, et illic remorati sunt anno uno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:4)
prima erat quod motus iste illud tentabat a quo sibi maxime metuebat, tituli scilicet Eboracensis familiae resuscitationem;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION