라틴어 문장 검색

Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장5)
ipse equites in vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 12장2)
Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animadvertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장3)
Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장6)
numquam vel in aequore puppim vidimus eunuchi clavo parere magistri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:258)
audebit tecum conscendere puppim et veniet longum per mare fida comes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:27)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:246)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
ingentes vexi summersa carinas remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:31)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
solus at hic non puppe data, non milite misso subsedit fluitante fide.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:157)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
vestros imperium remos et vestra sequatur carbasa.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:309)
stupuere superbae arte viri domitae Symplegades et nova passae iura soli cunctis faciles iam puppibus haerent, ut vinci didicere semel.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION